| Poems of Horace |
|
Attention: Underlined words and phrases in this text will bring up a pop-up window for vocabulary and syntax help. If your browser is set to block pop-ups, they will not show. Please set your browser to allow pop-ups for this site.
How to allow pop-ups for KET
This poem is color coded to help you keep track of the various speakers:
Ibam forte via sacra, sicut meus est
mos,
nescio quid meditans nugarum, totus in illis.
Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,
arreptaque manu: 'Quid agis, dulcissime rerum?'
'Suaviter , ut nunc est,'
inquam, 'et cupio omnia, quae vis.'
5
Cum adsectaretur: 'Num
quid vis?' occupo. At ille
'
Noris nos' inquit, 'docti
sumus.' Hic ego: '
Pluris
hoc,' inquam 'mihi eris.' Misere discedere
quaerens
ire modo ocius, interdum consistere,
in aurem
dicere nescio quid puero, cum sudor ad
imos 10
manaret talos. 'O te, Bolane, cerebri
felicem!' aiebam tacitus, cum quidlibet ille
garriret, vicos, urbem laudaret. Ut
illi
nil respondebam: 'Misere cupis,' inquit, 'abire;
iam dudum video. sed nil agis;
usque tenebo. 15
persequar hinc, quo nunc iter est tibi.' 'Nil opus est te
circumagi: quendam volo visere non tibi notum;
trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris
hortos.'
'Nil habeo, quod agam, et non sum piger: usque sequar te.'
Demitto auriculas, ut
iniquae mentis asellus, 20
cum gravius dorso subiit onus. Incipit
ille:
'Si bene me novi, non Viscum pluris amicum
non Varium facies: nam quis me scribere pluris
aut citius possit versus? Quis
membra movere
mollius? Invideat quod et Hermogenes ego canto.' 25
Interpellandi locus hic erat: 'Est tibi mater,
cognati, quis te salvo est opus?' 'Haud mihi
quisquam;
omnis composui.' 'Felices! Nunc ego resto.
Confice! Namque instat fatum mihi triste, Sabella
quod puero cecinit divina mota anus urna:
30
Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis,
nec laterum dolor aut tussis, nec tarda podagra:
garrulus hunc quando consumet cumque.
loquaces,
si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.'
Ventum erat ad Vestae,
quarta iam parte
diei 35
praeterita, et casu tum
respondere vadato
debebat, quod ni fecisset, perdere litem.
'Si me amas,' inquit, 'paulum
hic ades.' '
Inteream si
aut valeo stare aut novi civilia iura,
et propero, quo scis.' 'Dubius sum, quid faciam'
inquit, 40
'tene relinquam, an rem.' 'Me, sodes.' 'Non
faciam,' ille
et praecedere coepit. Ego, ut contendere durum
cum victore, sequor. 'Maecenas quomodo tecum?'
hinc repetit, 'Paucorum hominum et mentis bene sanae;
nemo dexterius fortuna est usus. Haberes 45
magnum adiutorem, posset qui ferre
secundas,
hunc hominem velles si tradere. dispeream, ni
summosses omnes.' 'Non isto vivimus illic,
quo tu rere, modo. domus hac nec
purior ulla est,
nec magis his aliena malis. nil mi officit,
inquam,
50
ditior hic aut est quia
doctior: est locus uni
cuique suus.' 'Magnum narras, vix credibile.'
'Atqui
sic habet.' 'Accendis, quare cupiam magis illi
proximus esse.' 'Velis tantummodo: quae tua virtus,
expugnabis, et est, qui vinci possit,
eoque 55
difficilis aditus primos habet.' 'Haud mihi dero:
muneribus servos corrumpam; non, hodie si
exclusus fuero,
desistam; tempora quaeram,
occurram in triviis, deducam. nil sine magno
vita labore dedit mortalibus.' Haec dum agit,
ecce
60
Fuscus Aristius occurrit,
mihi carus et illum
qui pulchre nosset. Consistimus. 'Unde venis?' et
'quo tendis?' rogat et respondet. Vellere coepi
et pressare manu lentissima brachia, nutans,
distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus 65
ridens dissimulare, meum iecur urere bilis:
'Certe nescio quid secreto velle loqui te
aiebas mecum.' 'Memini bene, sed meliore
tempore dicam: hodie tricesima sabbata vin tu
curtis Iudaeis oppedere?'
'Nulla mihi,'
inquam,
70
'religio est.' 'At mi! Sum paulo
infirmior, unus
multorum. ignosces; alias loquar.' Huncine solem
tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me
sub cultro linquit. Casu
venit obvius illi
adversarius et 'Quo tu, turpissime?'
magna
75
inclamat voce, et 'Licet antestari?' Ego vero
oppono auriculam. Rapit in
ius: clamor utrimque,
undique concursus. Sic me servavit Apollo.
J.Jahnige, March 2000
| Copyright © 2005, KET |