Just for fun!
Olim erat juvencus quidam qui suam licentiam autocinetum ducendi paulo abhinc nactus erat, ideoque patrem rogavit utrum autocineto eius uti posse. Pater juvenci, qui antistes erat, eum in suo grapheo sumit et ait: "Tecum pacisci vol, mi fili, et usum autocineto meo tibi polliceor si tria facies, primum, meliorem exitum in studio scientiarum mathematicarum habebis, secundum maiore cum assiduitate Bibliam leges, et tertium capillos concisius feres." Quia juvencus reapse autocinetum ducere volebat cum patre animo libente congruit. Unum post mensem redivit juvencus ad patrem et eum denuo rogavit utrum autocinetum eius nunc ducere poterat. Cui pater: "Gavisus sum valde quia nunc scientias mathematicas melius scis, et nemo negare potest quin Bibliam saepius et penitus legis, sed mi fili capillos tuos nondum satis concisius habes." Cui post paulo juvencus: "Ita vero, mi pater, sed non dubio quin tu, quia antistes es, iam certius scis et Samson et Moses et Noah et Jesus ipsum capillos longos habuisse." "Sane," ait pater, "atque capillos longos habuerunt et omnia loca ad quae iter facere voluerunt illi quoque pedibus fecerunt!"
Adapted from a Latin List Serve message. Gratias ad Francisco Loaiza.
| Copyright © 2010, KET |