Miscellaneous Readings Fabulae

Ghost Story

From the epistles of Pliny the Younger, VII.27

Ubi coepit advesperâscere, Athênodôrus iussit servôs lectum movêre in prîmam domûs partem. Tum servôs dîmîsit. Ipse epistulam scrîbere coepit, quod dê simulâcrîs côgitâre nôlêbat.

Prîmum erat silentium noctis. Deinde audîvit ferrum et vincula sonantia. Ille oculôs nôn sustulit sed animum offirmâvit et scrîbere perrêxit. Tum fragor crêbuit et appropinquâvit. Athênodôrus respexit, vîdit et agnôvit simulâcrum, quod quiêtê stâbat et manû invîtâbat Athênodôrum. Ille tamen nôn îvit sed revênit ad epistulam, nôn timêns simulâcrum.

Sed simulâcrum suprâ Athênodôrî caput sonâbat. Athênodôrus respexit rûrsus simulacrum, quod iterum manû eum invîtâbat. Subitô Athênodôrus lûmen sustulit et simulâcrum secûtus est. îbat illud tardê, quod vincula gravia erant. Postquam simulâcrum advênit in âream domûs, subitô êvânuit. Athênodôrus dêsertus herbâs et folia in eô locô âreae posuit.

Prîmâ lûce îvit ad magistrâtûs, monuit ut illum locum effoderent. Invênêrunt hominis ossa vinculîs implicita; ossa pûblicê sepulta sunt. Simulâcrum numquam iterum domuî appropinquâvit.

^ Fabulae




Copyright © 2009, KET Webmaster