Miscellaneous Readings Fabulae

A Reading from Augustinus

Confessions VI.8

Alypius, non sane reliquens viam demonstratam sibi a parentibus, Romam praecesserat, ut ius disceret. Ibi incredibili gladiatorii spectaculi studio incredibiliter arreptus est. Cum enim vitaret et detestaretur talia, quibusdam eius amicis et condiscipulis forte de prandio redeuntibus occurrit.

Illi eum recusantem vehementer et resistentem familiari violentia duxerunt in amphitheatrum diebus ludorum crudelium et funestorum, haec dicentem: "Sic corpus meum in locum illum trahitis, num et animum et oculos meos in illa spectacula potestis intendere? Adero sed animus aberit, ac sic et vos et illa superabo." Quibus auditis, illi vehementius eum adduxerunt secum, id ipsum forte explorare cupientes, utrum posset efficere.

Quo ubi advenerunt et sedibus locati sunt, fervebant omnia immanissimis voluptatibus. Ille oculos clausit, quia in tanta mala animum suum procedere nolebat. Debuit etiam aures claudere! Nam quodam pugnae casu cum clamor ingens totius populi vehementer eum pulsavisset, curiositate victus et paratus, quidquid illud esset, etiam visum contemnere et vincere, oculos aperuit.

Statim percussus est graviore vulnere in anima quam in corpore ille gladiator, quem videre cupivit, ceciditque miserabilius quam ille, quo cadente factus est clamor. Ut enim vidit illum sanguinem, crudelitatem simul bibit. Non se avertit, sed diligenter spectabit. Hauriebat furias et nesciebat, et delectebatur scelere certaminis, et sanguinea voluptate inebriebatur. Nec erat iam ille, qui venerat, sed unus de turba ad quam venerat, et verus eorum socius, a quibus adductus erat.

Quid plura? Spectavit, clamavit, exarsit, abstulit inde secum insaniam, qua excitabatur redire, non tantum cum illis, a quibus adductus erat, sed etiam prae illis et alios trahens.




Quaestiones

1. Why did Alypius go to Rome? Answer
 
2. Whom did he meet when he first arrived and what did they do? Answer
 
3. What was his reaction to the games? Be explicit. Answer
 

Scribe et mitte mihi epistulam electronicam de quo scripsistis.


Compare Alypius' initial attitude toward the games and what he says to his friends about them with his attitude and actions after he begins to watch them. What do you think accounts for this change in his attitude? Can you think of any modern day analogies?

Find out about Aurelius Augustinus (Augustine), born 354 AD.

^ Fabulae




Copyright © 2009, KET Webmaster