Mores Mores
TRAIANUS PLINIO

(1) Tibi quidem secundum exempla complurium in mentem venit  posse collegium fabrorum apud Nicomedenses constitui. Sed meminerimus provinciam istam et praecipue eas civitates eius modi factionibus esse vexatas. Quodcumque nomen ex quâcumque causâ dederimus eîs, qui in idem contracti fuerint, hetaeriae eaeque  brevi fient.
(2) Satius itâque est comparari ea, quae ad coercendos ignes auxilio esse possint, admonerique dominos praediorum, ut et ipsi inhibeant ac, si res poposcerit, accursu populi ad hoc uti.

Pliny's Letter to Trajan  The Fire Engine in Action  History of the Roman Fire Engine 
Back to Mores 

Copyright © 2008, KET Webmaster