| Culture items: | Roman Family, p. 10; Roman Dress, p. 17 |
| Mythology: | Aeneas p. 28 |
In familiâ sunt pater, senator Romanus, cui nomen est Gaius Cornelius, uxor et mater, Aurelia, duo liberi, Cornelia, appellata nomine patris, et Marcus Cornelius quem fabula vocat Marcum. Sextus est puer qui manet cum familia dum suus pater in Asia est. Videmus picturam nostrae familiae in quâ pater et filius togas praetextas gerunt; filius quoque bullam gerit. Mater et filia stolas et pallas gerunt. Feminae togam non gerunt.
Sextus est puer molestus et quoque ignavus. Amat vexare Davum, vilicum Cornelii. Davus est servus Britannicus, captus in bello contra Britanniam.
Propter unam fabulam, Sextus Davum vexat et in piscinam cadit. Davus dicit "Abi, moleste! Ascende arborem! Sextus in agros it et arborem ascendit. Flavia et Cornelia, qui non sciunt Sextum in arbore esse, appropinquant et sub arbore sedent. Sextus clamores facit ut eas terreat sed Marcus apparet. Sextus Marcum arborem ascendere invitat sed Marcus dicit "Cave Sexte! Rami sunt infirmi."
Uno die calido, puellae sub arbore prope rivum sedent et Flavia rogat "Estne Marcus ignavus?" Cornelia dicit "Minime! Marcus neque ignavus neque temerarius est." Subito lupum spectant et perterritae sunt. Sextus arborem iterum ascendit et Marcus ramum arripit et lupum abigit. Sextus de arbore descendit; postquam omnes ad villam rusticam tute redeunt.
Cornelia mane surgit et per villam ambulat. Pater, mater et Marcus adhuc dormiunt . . . etiam Sextus dormit. Duas ancillas, Syram et Thressam, videt. Una ancilla villam purgit et altera cibum coquere parat. Multi servi in agros eunt et laborant. Cornelius et Aurelia surgunt et Cornelius Davum irate petit. Davum reprehendit quod sub arbore sedet et non laborat. Davus incipit laborare. Aurelia Corneliam villam curare docet.
(Slavery note: Slaves were purchased from MANGONES (slave dealers). Educated slaves cost more than farm hands. A placard was placed abou the neck of each slave indicating his skills and each was put on a revolving stand where he could be examined by those interested in puchase. p. 37)
Uno die, senator epistulas scribebat. Nuntius villae appropinquavit. Epistulam de imperatore Cornelio dedit. Imperator omnes senatores Romam revocavit. Necesse erat totam familiam Romam ire. Sextus laetus erat. Dixit "Eugepae!" sed Cornelia misera erat. Non volebat amicam Flaviam relinquere.
(Discussion on the Roman villa, pp. 45 - 48. I will be covering city life later in the year.)
Review I of Chapters 1 - 7, pp. 49 - 51 - Review these exercises for grammar practice.
Gratias: Study materials & images courtesy Scott, Foresman, Addison, Wesley, Longman Publishers' Ecce Romani I (1995 edition) in this chapter review.
| Copyright © 2009, KET |