Vulcanus fuit fïlius Iovis et Iunönis, quï ä parentibus ob deformitatem caelö
praecipitätus est deiëctusque in Lemnum insulam. Eä ruinä (fall) dë caelö claudus
(lame) factus est. Deus ignis et fabrörum (engineers, smiths, craftsmen) praesës
(master) factus est et fingitur (became) etiam faber deörum, quï Iovï fülmina et ceterïs
deïs arma adversus Gigantës fabricävit. Officinam autem habëre fertur in Lemnö ünä
cum Cyclöpibus ministrïs. Venerem uxörem düxit, sed uno die eam cum Marte deprehendit
in adulteriö. Ambös retï (net) et catenïs (chains) ita coligävit, ut (so that)
neuter abïre posset (could), donec ab omnibus deïs deabusque visï et derisï sunt.
| Copyright © 2009, KET |